

Epistola II ad Corinthos*
Caput 4: Versus 10
Semper mortificationem,etc. Dubium non est, quia in martyribus Christus occiditur, et in his qui pro fide patiuntur, aut exitus, aut vincula, aut verbera Christi passiones sunt, ut et vita ejus in corpore eorum palam fiat. Passiones enim sunt quae ostendunt meritum ad futuram vitam, quam promisit Christus, unde alio loco dicit:Cum infirmor, tunc potens sum,et iterum:Per tribulationes,etc.Manifestetur.Quidam enim de resurrectione dubitabant.